Buenos Aires

Buenos Aires

Bonus Aër, vel Bonaëropolis vel Bonae Aurae, plenius Fanum Sanctae Trinitatis de Bono Aëre (Hispanice Buenos Aires 'boni aëres'), est caput et urbs maxima Argentinae a Petro de Mendoza anno 1536 condita et a Iohanne de Garay anno 1580 denuo condita. Bonus Aër ad ripam Fluminis Argentei (Río de la Plata) iacet. Incolarum circiter sunt 12 000 000.