Barcelona

Barcelona

Barcino aliter tardius Barchino vel Barcinona (vulgo Barcelona) est urbs 1 593 075 incolarum (anno 2006) secunda Hispaniae et decima Unionis Europaeae quod ad incolas pertinet. Barcino est etiam maxima civitas caputque regionis Cataloniae. Incolae "Barcinonenses" appellantur.